Hébreux 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 11:16-39

16nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.

17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :

18ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :

19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.

20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

21Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.

22Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

23Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

25magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

26majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.

27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.

30Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

31Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

32Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :

33qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

34extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :

35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :

37lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :

38quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.

39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,

Lire Hébreux 11 en entier

Commentaires sur Hébreux 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project