Matthieu 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 5:20-48

20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.

21Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.

22Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.

23Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :

24relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.

25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.

26Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

27Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.

28Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.

29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

30Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

31Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.

32Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.

33Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.

34Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :

35neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :

36neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.

37Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.

38Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.

39Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :

40et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :

41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.

42Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.

43Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

44Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :

45ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.

46Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?

47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?

48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.

Lire Matthieu 5 en entier

Commentaires sur Matthieu 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project