Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 104:6-26
6semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
7Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
8Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
9quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
10et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
11dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
12cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
16Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
17Misit ante eos virum : in servum venundatus est, Joseph.
18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
19donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
20Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
21Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
22ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
25Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
26Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
Commentaires sur Psaumes 104
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires