Psaumes 115
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 115

1Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.

2Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

3Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?

4Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

6Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

7O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :

8tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;

10in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Commentaires sur Psaumes 115

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project