Luc 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 7:19-50

19Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

21(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)

22Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

27hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

28Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

32Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

33Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.

34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.

37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :

38et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.

40Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

41Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

43Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.

44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

45Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

46Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.

47Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

48Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.

49Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?

50Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

Lire Luc 7 en entier

Commentaires sur Luc 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project