Vulgate clémentine (latin)
Romains 3:1-19
1Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?
2Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
4Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.
5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?
8et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
9Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
10sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
11non est intelligens, non est requirens Deum.
12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :
14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
16contritio et infelicitas in viis eorum :
17et viam pacis non cognoverunt :
18non est timor Dei ante oculos eorum.
19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
Commentaires sur Romains 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires