Vulgate clémentine (latin)
Nombres 16:29-50
29si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :
30sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
31Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :
32et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
33descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
34At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.
35Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
36Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
37Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt
38in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.
39Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :
40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
41Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.
42Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
43Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
44Dixitque Dominus ad Moysen :
45Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,
46dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
47Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :
48et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
49Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
50Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.
Commentaires sur Nombres 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires