Lévitique 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 7:23-32

23Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.

24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

25Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

27Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

29Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

30Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

Lire Lévitique 7 en entier

Commentaires sur Lévitique 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project