Matthieu 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 13:27-52

27Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?

28Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?

29Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

31Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :

32quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.

33Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.

34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :

35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.

36Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

37Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.

39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.

41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :

42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

49Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

51Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

52Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Lire Matthieu 13 en entier

Commentaires sur Matthieu 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project