Vulgate clémentine (latin)
Marc 10:1-31
1Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
2Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
3At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
4Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
5Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
6ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
8et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
9Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
10Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
11Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
12Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
14Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
15Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
18Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
19Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
20At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
21Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
25Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
27Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Commentaires sur Marc 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires