Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 7:9-31
9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
20Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.
22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
23Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
24Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
25De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
27Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.
28Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
29Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
30et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.
Commentaires sur 1 Corinthiens 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires