Luc 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 10:17-42

17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

18Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.

19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.

20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.

22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

23Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?

26At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?

27Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.

28Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.

29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?

30Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

31Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.

32Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

33Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.

34Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

35Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?

37At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.

38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,

39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

40Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.

41Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

Lire Luc 10 en entier

Commentaires sur Luc 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project