Jean 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 11:1-18

1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.

2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)

3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.

4Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;

7deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.

8Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?

9Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :

10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.

12Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.

13Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :

15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

17Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.

18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

Lire Jean 11 en entier

Commentaires sur Jean 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project