Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 14:3-8
3Ne comedatis quæ immunda sunt.
4Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,
5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
6Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
7De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Commentaires sur Deutéronome 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires