1 Corinthiens 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 15:22-49

22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

24Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

26Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :

27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

28Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?

30ut quid et nos periclitamur omni hora ?

31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

33Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.

34Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

35Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

38Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

39Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

40Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :

42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

47Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.

48Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.

49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

Lire 1 Corinthiens 15 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project