Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 6:39-66
39Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
40filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ,
41filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
42filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
43filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
44Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
45filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,
46filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
47filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
48Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
49Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei.
50Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
51Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
52Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
53Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
54Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.
55Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :
56agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
57Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
58Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
59Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
60De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
61Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
62Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
63Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
64Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :
65dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
66et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
Commentaires sur 1 Chroniques 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires