Proverbes 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Proverbes 1:21-33

21in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :

22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?

23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.

24Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :

25despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.

27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :

28tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :

29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,

30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.

32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.

33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Lire Proverbes 1 en entier

Commentaires sur Proverbes 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project