Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 24:3-35
3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?
4Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
5multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
6Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :
7consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :
8hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
12Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
16tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
17et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
18et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
20Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
23Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25Ecce prædixi vobis.
26Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :
30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
32Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :
33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
Commentaires sur Matthieu 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires