Matthieu 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 13:39-58

39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.

41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :

42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

49Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

51Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

52Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

55Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Lire Matthieu 13 en entier

Commentaires sur Matthieu 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project