Luc 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 9:28-43

28Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.

29Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.

30Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

31visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.

32Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.

33Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.

34Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.

35Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

36Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.

37Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.

38Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :

39et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :

40et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

41Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.

42Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.

43Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

Lire Luc 9 en entier

Commentaires sur Luc 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project