Luc 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 19:29-40

29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.

31Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.

32Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

34At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.

35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :

37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.

39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

40Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

Lire Luc 19 en entier

Commentaires sur Luc 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project