Vulgate clémentine (latin)
Jean 8:23-38
23Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
25Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.
26Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
27Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
28Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :
29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
34Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.
36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
37Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
Commentaires sur Jean 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires