Vulgate clémentine (latin)
Jean 7:16-36
16Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
19Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
20Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?
21Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
24Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
26et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
27Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
33Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
34Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
36quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
Commentaires sur Jean 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires