Jean 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 10:1-16

1Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

2Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.

4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.

5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.

6Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

7Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

8Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;

13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.

16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

Lire Jean 10 en entier

Commentaires sur Jean 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project