Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 11:8-19
8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.
9Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
14Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
15Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
16nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
18ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :
19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.
Commentaires sur Hébreux 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires