Hébreux 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Hébreux 10:19-39

19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,

21et sacerdotem magnum super domum Dei :

22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

23teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

24et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :

25non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,

27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :

29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?

30Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.

31Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :

33et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.

34Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.

36Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

37Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.

38Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.

39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Lire Hébreux 10 en entier

Commentaires sur Hébreux 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project