Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 15:22-45
22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
28Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
30ut quid et nos periclitamur omni hora ?
31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
39Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
Commentaires sur 1 Corinthiens 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires