Vulgate clémentine (latin)
Nombres 31:15-40
15ait : Cur feminas reservastis ?
16nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
17ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :
18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
19et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
20Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
22aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
23et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :
24et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
25Dixit quoque Dominus ad Moysen :
26Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :
27dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
28Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.
30Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
31Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.
32Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
33boum septuaginta duo millia,
34asinorum sexaginta millia et mille :
35animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
36Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :
37e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :
38et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :
39de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :
40de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.
Commentaires sur Nombres 31
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires