Matthieu 25
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 25:1-30

1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.

2Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :

3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :

4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

6Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

8Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.

9Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.

12At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.

13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.

16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

21Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

23Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :

25et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.

26Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :

27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :

29omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

Lire Matthieu 25 en entier

Commentaires sur Matthieu 25

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project