Luc 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 19:11-27

11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

14Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.

15Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

18Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.

20Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :

21timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :

23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

24Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.

26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.

Lire Luc 19 en entier

Commentaires sur Luc 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project