Vulgate clémentine (latin)
Luc 16:1-18
1Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
2Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.
3Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
4Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
5Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
6At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
7Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
9Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
12Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
13Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.
15Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
18Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
Commentaires sur Luc 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires