Luc 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 15:10-32

10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.

11Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :

12et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.

13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.

14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.

15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.

16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.

17In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !

18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :

19jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.

20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.

21Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.

22Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :

23et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :

24quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.

25Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :

26et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.

27Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.

28Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.

29At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.

30Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.

31At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :

32epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.

Lire Luc 15 en entier

Commentaires sur Luc 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project