Josué 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Josué 22:9

9Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.

Josué 22:9 dans d’autres versions

Contexte de Josué 22:9

7Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan : et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, 8dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici : dividite prædam hostium cum fratribus vestris. Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. 10Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. 11Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël :

Lire Josué 22 en entier

Josué 22:9 mot à mot

וַיָּשֻׁ֣בוּ וַיֵּלְכ֡וּ בְּנֵי־רְאוּבֵ֨ן וּבְנֵי־גָ֜ד וַחֲצִ֣י׀ שֵׁ֣בֶט הַֽמְנַשֶּׁ֗ה מֵאֵת֙ בְּנֵ֣י יִשְׂרָאֵ֔ל מִשִּׁלֹ֖ה אֲשֶׁ֣ר בְּאֶֽרֶץ־כְּנָ֑עַן לָלֶ֜כֶת אֶל־אֶ֣רֶץ הַגִּלְעָ֗ד אֶל־אֶ֤רֶץ אֲחֻזָּתָם֙ אֲשֶׁ֣ר נֹֽאחֲזוּ־בָ֔הּ עַל־פִּ֥י יְהוָ֖ה בְּיַד־מֹשֶֽׁה׃Lire en interlinéaire

Mots relevés dans la LSG.

Références croisées de Josué 22:9

Commentaires sur Josué 22:9

Thèmes liés à Josué 22:9

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Josué 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project