Vulgate clémentine (latin)
Jean 12:36-50
36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
44Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
45Et qui videt me, videt eum qui misit me.
46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
Commentaires sur Jean 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires