Jacques 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jacques 4:11-17

11Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.

12Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

13Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :

14qui ignoratis quid erit in crastino.

15Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

16Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.

17Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Lire Jacques 4 en entier

Commentaires sur Jacques 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project