Ésaïe 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 8:9-22

9Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.

10Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.

11Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :

12Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :

14et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.

15Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

16Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.

18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :

19et cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?

20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

21Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suspiciet sursum,

22et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

Lire Ésaïe 8 en entier

Commentaires sur Ésaïe 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project