Vulgate clémentine (latin)
Éphésiens 3:2-11
2si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :
10ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
Commentaires sur Éphésiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires