Actes 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 8:9-25

9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :

10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.

11Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

13Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.

15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :

16nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.

17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,

19dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :

20Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

21Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.

22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.

23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

24Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.

25Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

Lire Actes 8 en entier

Commentaires sur Actes 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project