Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 3:2-13
2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
4suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
5Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?
6Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
9habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
13Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
Commentaires sur 1 Timothée 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires