1 Corinthiens 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 15:3-22

3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :

4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :

5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :

6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

11sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.

12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

13Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

15invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

Lire 1 Corinthiens 15 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project