Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 1:18-28
18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
22Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
23nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :
25quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
28et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
Commentaires sur 1 Corinthiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires