Vulgate clémentine (latin)
Romains 9:20-33
20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
24Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,
25sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
26Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.
27Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
28Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :
29et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
30Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.
31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
32Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,
33sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.
Commentaires sur Romains 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires