Vulgate clémentine (latin)
Romains 8:21-32
21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
25Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
27Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.
31Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, quis contra nos ?
32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
Commentaires sur Romains 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires