Romains 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 8:18-30

18Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.

19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.

20Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :

21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.

22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.

23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.

24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?

25Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.

26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

27Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.

29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.

Lire Romains 8 en entier

Commentaires sur Romains 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project