Matthieu 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 26:36-56

36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.

38Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.

39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?

41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

43Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.

44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

46Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.

47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

49Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

50Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

51Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.

52Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?

54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?

55In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

Lire Matthieu 26 en entier

Commentaires sur Matthieu 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project