Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 25:14-40
14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
25et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
26Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
29omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :
32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :
33et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
35esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
36nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
37Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
39aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
40Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Commentaires sur Matthieu 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires