Matthieu 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 19:3-12

3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?

4Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :

5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

6Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

7Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?

8Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.

9Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur.

10Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

11Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

12Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

Lire Matthieu 19 en entier

Commentaires sur Matthieu 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project