Matthieu 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 18:23-33

23Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

24Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.

26Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.

29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

30Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

32Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :

33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

Lire Matthieu 18 en entier

Commentaires sur Matthieu 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project