Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 11:7-15
7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
8Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
12A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15Qui habet aures audiendi, audiat.
Commentaires sur Matthieu 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires