Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 10:17-39
17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
22et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
24Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :
25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?
26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
29Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
35veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
36et inimici hominis, domestici ejus.
37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
38Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
39Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Commentaires sur Matthieu 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires